monumenta.ch > Augustinus > 18.23
Augustinus, De Trinitate, 13XVII 22 <<<     >>> XIX 24

Augustinus, De Trinitate, 13, XVIII 23

1 Poterat enim utique deus hominem aliunde suscipere in quo esset mediator dei et hominum, non de genere illius Adam qui peccato suo genus obligavit humanum, sicut ipsum quem primum creavit non de genere creavit alicuius. Poterat ergo vel sic vel alio quo vellet modo creare unum alium de quo vinceretur victor prioris, sed melius iudicavit et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem deus per quem generis humani vinceret inimicum, et tamen ex virgine cuius conceptum spiritus non caro, fides non libido praevenit. Nec interfuit carnis concupiscentia per quam seminantur et concipiuntur ceteri qui trahunt originale peccatum, sed ea penitus remotissima credendo non concumbendo sancta est fecundata virginitas ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis tantummodo generis non et criminis originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione vitiata natura sed omnium talium vitiorum sola medicina. Nascebatur, inquam, homo nullum habens, nullum habiturus omnino peccatum, per quem renascerentur liberandi a peccato qui nasci non possent sine peccato. Quamvis enim carnali concupiscentia quae inest genitalibus membris bene utatur castitas coniugalis, habet tamen motus non voluntarios quibus ostendit vel nullam se in paradiso ante peccatum esse potuisse vel non talem fuisse si fuit ut aliquando resisteret voluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus ut repugnans legi mentis etiam si nulla est causa generandi stimulos ingerat coeundi, ubi si ei ceditur, peccando satietur; si non ceditur, dissentiendo frenetur, quae duo aliena fuisse a paradiso ante peccatum, dubitare quis possit? Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum neque illa felicitas patiebatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista carnalis concupiscentia nulla ibi esset omnino quando concipiebatur virginis partus in quo nihil morte dignum fuerat inventurus, et eum tamen occisurus auctor mortis auctoris vitae morte vincendus. Victor primi Adam et tenens genus humanum victus a secundo Adam et amittens genus christianum liberatum ex humano genere ab humano crimine per eum qui non erat in crimine, quamvis esset ex genere, ut deceptor ille ab eo vinceretur genere quod vicerat crimine. Et hoc ita gestum est ut homo non extollatur, sed qui gloriatur in domino glorietur. Qui enim victus est homo tantum erat, et ideo victus est quia superbe deus esse cupiebat; qui autem vicit et homo et deus erat, et ideo sic vicit natus ex virgine quia deus humiliter, non quomodo alios sanctos regebat illum hominem, sed gerebat. Haec tanta dei dona et si qua alia sunt quae de hac re nobis et quaerere nunc et disserere longum est nisi verbum caro fieret, nulla essent.
Augustinus HOME

bke14.145v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik