1 | Cur ergo non fieret mors Christi? Immo cur non praetermissis aliis innumerabilibus modis quibus ad nos liberandos uti posset omnipotens ipsa potissimum eligeretur ut fieret ubi nec de divinitate eius aliquid imminutum est aut mutatum, et de humanitate suscepta tantum beneficii conlatum est hominibus ut ad dei filio sempiterno eodemque hominis filio mors temporalis indebita redderetur qua eos a sempiterna morte debita liberaret? Peccata nostra diabolus tenebat et per illa nos merito figebat in morte. Dimisit ea ille qui sua non habebat, et ab illo immerito est perductus ad mortem. Tanti valuit sanguis ille ut neminem Christo indutum in aeterna morte debita detinere debuerit qui Christum morte indebita vel ad tempus occidit. Commendat ergo caritatem suam deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Iustificati, inquit, in sanguine ipsius, iustificati plane in eo quod a peccatis omnibus liberati, liberati autem a peccatis omnibus quoniam pro nobis est dei filius qui nullum habebat occisus. Salvi ergo erimus ab ira per ipsum, ab ira utique dei quae nihil est aliud quam iusta vindicta. Non enim sicut hominis animi perturbatio est ira dei, sed illius ira est cui dicit alio loco sancta scriptura: Tu autem dominus virtutum cum tranquillitate iudicas. Si ergo iusta divina vindicta tale nomen accepit, etiam reconciliatio dei quae recte intellegitur nisi cum talis ira finitur? Nec inimici eramus deo nisi quemadmodum iustitiae sunt inimica peccata, quibus remissis tales inimicitiae finiuntur et reconciliantur iusto quos ipse iustificat. Quos tamen etiam inimicos utique dilexit quandoquidem filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus, cum adhuc inimici essemus, tradidit eum. Recte ergo apostolus secutus adiunxit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, per quam facta est illa remissio peccatorum, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius, in vita salvi qui per mortem reconciliati. Quis enim dubitet daturum amicis vitam suam pro quibus inimicis dedit mortem suam? Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in deo per dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus. Non solum, ait, salvi erimus, sed et gloriamur; nec in nobis sed in deo; nec per nos sed per dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus secundum ea quae superius disputata sunt. Deinde subiungit apostolus: Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccaverunt, et cetera, in quibus prolixius de duobus hominibus disputat; uno eodemque primo Adam per cuius peccatum et mortem tamquam haereditariis malis posteri eius obligati sumus; altero autem secundo Adam qui non homo tantum sed etiam deus est quo pro nobis solvente quod non debebat a debitis et paternis et propriis liberati sumus. Proinde quoniam propter unum illum tenebat diabolus omnes per eius vitiatam carnalem concupiscentiam generatos, iustum est ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius immaculatam gratiam spiritalem regeneratos. |