monumenta.ch > Augustinus > 16.20
Augustinus, De Trinitate, 13XV 19 <<<     >>> XVI 21

Augustinus, De Trinitate, 13, XVI 20

1 Quamvis enim et ipsa mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Et ideo non solum ipsa sed omnia saeculi huius mala, dolores laboresque hominum, quamquam de peccatorum et maxime de peccati originalis meritis veniant unde facta est et ipsa vita vinculo mortis obstricta, tamen et remissis peccatis remanere debuerunt cum quibus homo pro veritate certaret et unde exerceretur virtus fidelium ut novus homo per testamentum novum inter mala huius saeculi novo saeculo praepararetur, miseriam quam meruit vita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter gratulans, beatitudinem vero quam liberata vita futura sine fine habitura est fideliter et patienter exspectans. Diabolus enim a dominatu et a cordibus fidelium foras missus in quorum damnatione atque infidelitate licet damnatus etiam ipse regnabat, tantum pro condicione mortalitatis huius adversari sinitur quantum eis expedire novit de quo sacrae litterae personant per os apostolicum: Fidelis deus qui non permittat vos temptari supra id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum ut possitis sustinere. Prosunt autem ista mala quae fideles pie perferunt vel ad emendanda peccata vel ad exercendam probandamque iustitiam vel ad demonstrandam vitae huius miseriam ut illa ubi erit beatitudo vera atque perpetua et desideretur ardentius et instantius inquiratur. Sed circa eos ista servantur de quibus apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit. Horum praedestinatorum nemo cum diabolo perit; nemo usque ad mortem sub diaboli potestate remanebit. Deinde sequitur quod iam supra commemoravi: Quid ergo dicemus ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit?
Augustinus HOME

bke14.144r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik