1 | Non est itaque difficile videre diabolum victum quando qui ab illo occisus est resurrexit. Illud est maius et ad intellegendum profundius, videre diabolum victum quando sibi vicisse videbatur, id est quando Christus occisus est. Tunc enim sanguis ille, quoniam eius erat qui nullum habuit omnino peccatum, ad remissionem nostrorum fusus est peccatorum ut quia eos diabolus merito tenebat quos peccati reos condicione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Hac iustitia victus et hoc vinculo vinctus est fortis ut vasa eius eriperentur quae apud eum cum ipso et angelis eius fuerant vasa irae et in vasa misericordiae verterentur. |
2 | Haec quippe verba ipsius domini Iesu Christi de caelo ad se facta cum primum vocatus est, narrat apostolus Paulus. Nam inter cetera quae audivit etiam hoc sibi dictum sic loquitur: Ad hoc enim tibi apparui ut constituam te ministrum et testem eorum quae a me vides, quibus etiam praeeo tibi liberans te de populo et de gentibus in quas ego mitto te aperire oculos caecorum ut avertantur a tenebris et potestate satanae ad deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem quae in sanctis et fidem quae in me est. Unde et exhortans idem apostolus credentes ad gratiarum actionem deo patri: Qui eruit nos, inquit, de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum. In haec redemptione tamquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non dictatus est sed ligatus, ut nos ab eius nexibus solveremur, nec quemquam secum eorum quos Christus ab omni debito liber indebite fuso suo sanguine redemisset peccatorum retibus involutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium, sed hactenus morerentur ad Christi gratiam pertinentes, praecogniti et praedestinati et electi ante constitutionem mundi quatenus pro illis ipse mortuus est Christus carnis tantum morte non spiritus. |