monumenta.ch > Augustinus > 14.18
Augustinus, De Trinitate, 13XIII 17 <<<     >>> XV 19

Augustinus, De Trinitate, 13, XIV 18

1 Quae est igitur iustitia qua victus est diabolus? Quae nisi iustitia Iesu Christi? Et quomodo victus est? Quia cum in eo nihil morte dignum inveniret, occidit eum tamen. Et utique iustum est ut debitores quos tenebat liberi dimittantur in eum credentes quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod iustificari dicimur in Christi sanguine. Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens ille sanguis effusus est. Unde se dicit in psalmis in mortuis liberum; solus enim a debito mortis liber est mortuus. Hinc et in alio psalmo dicit: Quae non rapui tunc exsolvebam, rapinam volens intellegi peccatum quia usurpatum est contra licitum. Unde per os etiam carnis suae in evangelio legitur dicit: Ecce venit princeps huius mundi et in me nihil invenit, id est nullum peccatum, sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem patris mei facio, surgite, eamus hinc. Et pergit inde ad passionem ut pro debitoribus nobis quod ipse non debebat exsolveret.
2 Numquid isto iure aequissimo diabolus vinceretur si potentia Christus cum illo agere non iustitia voluisset? Sed postposuit quod potuit ut prius ageret quod oportuit; ideo autem illum esse opus erat et hominem et deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi; nisi et deus esset, non crederetur noluisse quod potuit sed non potuisse quod voluit, nec ab eo potentiae praelatam fuisse iustitiam sed ei defuisse potentiam putaremus. Nunc vero humana pro nobis passus est quia homo erat; sed si noluisset, etiam hoc non pati potuisset quia et deus erat. Ideo gratior facta est in humilitate iustitia quia posset si noluisset humilitatem non perpeti tanta in divinitate potentia, ac sic a moriente tam potente nobis mortalibus impotentibus et commendata est iustitia et promissa potentia. Horum enim duorum unum fecit moriendo, alterum resurgendo. Quid enim iustius quam usque ad mortem crucis pro iustitia pervenire? Et quid potentius quam resurgere a mortuis et in caelum cum ipsa carne in qua est occisus ascendere? Et iustitia ergo prius et potentia postea diabolum vicit, iustitia scilicet quia nullum peccatum habuit et ab illo est iniustissime occisus, potentia vero quia revixit mortuus numquam postea moriturus. Sed potentiaa diabolum vicisset etiamsi ab illo non potuisset occidi, quamvis maioris sit potentiae etiam ipsam mortem vincere resurgendo quam vitare vivendo. Sed aliud est propter quod iustificamur in Christi sanguine cum per remissionem peccatorum eruimur de diaboli potestate; hoc ad id pertinet quod a Christo iustitia diabolus vincitur non potentia. Ex infirmitate quippe quam suscepit in carne mortali non ex immortali potentia crucifixus est Christus, de qua tamen infirmitate ait apostolus: Quod infirmum est dei fortius est hominibus.
Augustinus HOME

bke14.143r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik