monumenta.ch > Augustinus > 13.17
Augustinus, De Trinitate, 13XII 16 <<<     >>> XIV 18

Augustinus, De Trinitate, 13, XIII 17

1 Non autem diabolus potentia dei sed iustitia superandus fuit. Nam quid omnipotente potentius, aut cuius creaturae potestas potestati creatoris comparari potest? Sed cum diabolus vitio perversitatis suae factus sit amator potentiae et desertor oppugnatorque iustitiae (sic enim et homines eum tanto magis imitantur quanto magis neglecta vel etiam perosa iustitia potentiae student eiusque vel adeptione laetantur vel inflammantur cupiditate), placuit deo ut propter eruendum hominem de diaboli potestate non potentia diabolus sed iustitia vinceretur, atque ita et homines imitantes Christum iustitia quaererent diabolum vincere non potentia. Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit, sed ordo servandus est quo prior est iustitia. Nam quanta potentia potest esse mortalium? Teneant ergo mortales iustitiam; potentia immortalibus dabitur. Cui comparata quantalibet eorum hominum qui potentes vocantur in terra ridicula infirmitas invenitur, et ibi foditur peccatori fovea ubi videntur mali plurimum posse. Cantat autem iustus et dicit: Beatus homo quem tu erudieris, domine, et ex lege tua docueris eum ut mitiges eum a diebus malignis donec fodiatur peccatori fovea. Quoniam non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quoadusque iustitia convertatur in iudicium, et qui habent eam omnes recto sunt corde. Hoc igitur tempore quo differtur potentia populi dei non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quantalibet acerba et indigna ipsa humilis atque infirma patiatur quoadusque iustitia quam nunc habet infirmitas piorum convertatur in iudicium, hoc est iudicandi accipiat potestatem, quod iustis in finem servatur cum praecedentem iustitiam ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adiuncta iustitiae vel iustitia accedente potentiae iudiciariam potestatem facit. Pertinet autem iustitia ad voluntatem bonam, unde dictum est ab angelis nato Christo: Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Potentia vero sequi debet iustitiam non praeire, ideo et in rebus secundis ponitur, id est prosperis; 'secundae' autem a 'sequendo' sunt dictae. Cum enim beatum faciant sicut superius disputavimus duae res, bene velle et posse quod velis, non debet esse illa perversitas quae in eadem disputatione notata est ut ex duabus rebus quae faciunt beatum posse quod velit homo eligat et velle quod oportet negligat cum prius debeat habere voluntatem bonam, magnam vero postea potestatem. Bona porro voluntas purganda est a vitiis a quibus si vincitur homo, ad hoc vincitur ut male velit, et bona iam voluntas eius quomodo erit? Optandum est itaque ut potestas nunc detur sed contra vitia propter quae vincenda potentes esse nolunt homines et volunt propter vincendos homines. Utquid hoc nisi ut vere victi falso vincant, nec sint veritate sed opinione victores? Velit homo prudens esse, velit fortis, velit temperans, velit iustus, atque ut haec veraciter possit potentiam plane optet, atque appetat ut potens sit in se ipso et miro modo adversum se ipsum pro se ipso. Cetera vero quae bene vult et tamen non potest sicuti est immortalitas et vera ac plena felicitas desiderare non cesset et patienter exspectet.
Augustinus HOME

bke14.142v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik