1 | Quia et ea quae dicuntur merita nostra dona sunt eius. Ut enim fides per dilectionem operetur, caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Tunc est autem datus quando est Iesus resurrectione clarificatus; tunc enim eum se missurum esse promisit et misit quia tunc sicut de illo scriptum est et ante praedictum: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Haec dona sunt merita nostra quibus ad summum bonum immortalis beatitudinis pervenimus. Commendat autem, inquit apostolus, caritatem suam deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Adhuc addit et dicit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. |
2 | Quos peccatores dixit prius, hos posterius inimicos dei; et quos prius iustificatos in sanguine Iesu Christi, eos posterius reconciliatos per mortem filii dei; et quos prius salvos ab ira per ipsum, eos postea salvos in vita ipsius. Non ergo ante istam gratiam quoquo modo peccatores, sed in talibus peccatis fuimus ut inimici essemus dei. Superius autem idem apostolus nos peccatores et inimicos dei duobus identidem nominibus appellavit, uno velut mitissimo, alio plane atrocissimo dicens: Si enim Christus cum infirmi essemus adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est. Quos infirmos eosdem impios nuncupavit. Leve aliquid videtur infirmitas, sed aliquando talis est ut impietas nominetur. Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non haberet, qui est Hebraice Iesus, Graece σωτήρ, nostra autem locutione salvator. Quod verbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat sicut potuit quando voluit. Haec autem apostoli sententia praecedens ubi ait: Adhuc cum infirmi essemus iuxta tempus pro impiis mortuus est, cohaeret his duabus sequentibus quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos dei, tamquam illis singulis reddiderit singula, peccatores ad infirmos, inimicos dei referens ad impios. |