2 | Fides autem ista totum hominem immortalem futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc vere beatum non argumentatione humana sed divina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in evangelio quod Iesus dederit potestatem filios dei fieri his qui receperunt eum, et quid sit recepisse eum beviter fuisset expositum dicendo credentibus in nomine eius, quoque modo filii dei fierent esset adiunctum, quia non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt, ne ista hominum quam videmus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret ilico annexum est, Et verbum caro factum est et habitavit in nobis, ut a contrario suaderetur quod incredibile videbatur. Si enim natura dei filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius (hoc est enim, verbum caro factum est et habitavit in hominibus), quanto est credibilius natura filios hominis gratia dei fieri dei filios et habitare in deo in quo solo et de quo solo esse possint beati participes immortalitatis eius effecti, propter quod persuadendum dei filius particeps nostrae mortalitatis effectus est? |