1 | Cum ergo beati esse omnes homines volunt si verum volunt, profecto esse et immortales volunt; aliter enim beati esse non possunt. Denique et de immortalitate interrogati sicut de beatitudine omnes eam se velle respondet. Sed qualiscumque beatitudo quae potius vocetur quam sit in hac vita quaeritur, immo vero fingitur, dum immortalitas desperatur sine qua vera beatitudo esse non potest. Ille quippe beate vivit, quod iam superius diximus et astruendo satis fiximus, qui vivit ut vult nec male aliquid vult. Nemo autem male vult immortalitatem si eius humana capax est deo donante natura; cuius si capax non est, nec beatitudinis capax est. Ut enim homo beate vivat oportet ut vivat. Quem porro morientem vita ipsa deserit beata vita cum illo manere qui potest? Cum autem deserit, aut nolentem procul dubio deserit aut volentem aut neutrum. Si nolentem, quomodo est beata vita quae ita est in voluntate ut non sit in potestate? Cumque beatus nemo sit aliquid volendo nec habendo, quanto minus beatus est qui non honore, non possessione, non qualibet alia re, sed ipsa beata vita nolens deseritur quando ei nulla vita erit? Unde etsi nullus sensus relinquitur quo sit misera (propterea enim beata vita discedit quoniam tota vita discedit), miser est tamen quamdiu sentit quia scit se nolente consumi propter quod cetera et quod prae ceteris diligit. Non igitur potest vita et beata esse et nolentem deserere quia beatus nemo nolens fit, ac per hoc quanto magis nolentem deserendo miserum facit quae si nolenti praesto esset miserum faceret? Si autem volentem deserit, etiam sic quomodo beata erat quam perire voluit qui habebat? Restat ut dicant neutrum esse in animo beati, id est eum deseri a beata vita, cum per mortem deserit tota vita, nec nolle nec velle, ad utrumque enim parato et aequo corde consistere. Sed nec ista beata est vita quae talis est ut quem beatum facit amore eius indigna sit. Quomodo enim est beata vita quam non amat beatus? Aut quomodo amatur quod utrum vigeat an pereat indifferenter accipitur? Nisi forte virtutes quas propter solam beatitudinem sic amamus persuadere nobis audent ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus quando illam propter quam solam istas amavimus non amamus. |
2 | Deinde quomodo erit vera illa tam perspecta, tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines velle, si ipsi qui iam beati sunt beati esse nec nolunt nec volunt? Aut si volunt ut veritas clamat, ut natura compellit cui summe bonus et immutabiliter beatus creator hoc indidit, si volunt, inquam, beati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nec nisi viventes beati esse possunt; nolunt igitur perire quod vivunt. Immortales ergo esse volunt quicumque vere beati vel sunt vel esse cupiunt. Non autem vivit beate cui non adest quod vult; nullo modo igitur esse poterit vita veraciter beata nisi fuerit sempiterna. |