Augustinus, De Trinitate, 13, VII 10
1 | Ac per hoc in ista mortali vita erroribus aerumnisque plenissima praecipue fides est necessaria qua in deum creditur. Non enim quaecumque bona maximeque illa quibus quisque fit bonus et illa quibus fiet beatus, unde nisi a deo in hominem veniant et homini accedant inveniri potest. Cum autem ex hac vita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est ventum fuerit ad beatam, tunc erit vere quod nunc esse nullo modo potest ut sic homo vivat quomodo vult. Non enim volet male vivere in illa felicitate aut volet aliquid quod deerit aut deerit quod voluerit. Quidquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit, et summus deus summum bonum erit atque ad fruendum amantibus praesto erit, et quod est omnino beatissimum ita semper fore certum erit. |
2 | Nunc vero fecerunt quidem sibi philosphi sicut eorum cuique placuit vitas beatas suas ut quasi propria virtute possent quod communi mortalium condicione non poterant, sic scilicet vivere ut vellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem posse nisi habendo quod vellet et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque vitam qua delectatur et ideo beatam vocat vellet sic esse in sua potestate ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis vult pati molestias quas fortiter toleret, quamvis eas velit possitque tolerare si patitur? Quis velit in tormentis vivere etiam qui potest in eis per patientiam tenendo iustitiam laudabiliter vivere? Transitura cogitaverunt haec mala qui ea pertulerunt vel cupiendo habere vel timendo amittere quod amabant, sive nequiter sive laudabiliter. Nam multi per transitoria mala ad permansura bona fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt etiam cum sunt in transitoriis malis per quae ad bona non transitura perveniunt. |
3 | Sed qui spe beatus est nondum beatus est. Exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui vero sine ulla spe tali, sine ulla tali mecede cruciatur quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus veraciter sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est quia miserior esset si et impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur quae nollet pati in suo corpore, ne tunc quidem beatus habendus est quoniam non vivit ut vult. Ut enim alia omittam quae copore inlaeso ad animi pertinent offensiones sine quibus vivere vellemus et sunt innumerabilia, vellet utique si posset ita salvum atque incolume habere corpus et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate aut in ipsius incorruptione corporis; quod quia non habet ac pendet incerto, profecto non vivit ut vult. Quamvis enim per fortitudinem sit paratus excipere et aequo ferre animo quidquid adversitatis acciderit, mavult tamen ut non accidat et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque ut quantum in ipso est alterum optet, alterum vitet, et si quod vitat incurrerit, ideo volens ferat quia fieri non potuit quod volebat. Ne opprimatur ergo sustinet, sed premi nollet. Quomodo ergo vivit ut vult? An quia volens fortis est ad ferenda quae nollet inlata? Ideo igitur id vult quod potest quoniam quod vult non potest. Haec est tota, utrum ridenda an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium gloriantium se vivere ut volunt quia volentes patienter ferunt quae accidere sibi nolunt. Hoc est enim aiunt quod sapienter dixit Terentius: |
4 | Quoniam non potest id fieri quod vis, |
5 | Id velis quod possis. |
6 | Commode hoc dictum esse quis negat? Sed consilium est datum misero ne esset miserior. Beato autem quales se esse omnes volunt non recte nec vere dicitur, non potest fieri quod vis. Si enim beatus est, quidquid vult fieri potest quia non vult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis huius haec vita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quaereretur quia sine immortalitate non potest esse. |