monumenta.ch > Augustinus > 5. 8
Augustinus, De Trinitate, 13IV 7 <<<     >>> VI 9

Augustinus, De Trinitate, 13, V 8

1 An forte illud est quod nos ab his angustiis possit eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam vitam quod eos maxime delectavit (ut voluptas Epicurum, virtus Zenonem, sic alium aliquid aliud), nihil dicamus esse beate vivere nisi vivere secundum delectationem suam, et ideo falsum non esse quod omnes beate vivere velint quia omnes ita volunt ut quemque delectat? Nam et hoc populo si pronuntiatum esset in theatro, omnes id in suis voluntatibus invenirent. Sed hoc quoque Cicero cum sibi ex adverso proposuisset, ita redarguit ut qui hoc sentiunt erubescant. Ait enim: Ecce autem non philosophi quidem sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos qui vivant ut ipsi velint (hoc est quod nos diximus, ut quosque delectat). Sed mox ille subiecit: Falsum id quidem. Velle enim quod non deceat id est ipsum miserrimum, nec tam miserum est non adipisci quod velis quam adipisci velle quod non oporteat. Praeclarissime omnino atque verissime. Quis namque ita sit mente caecus et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris involutus ut eum qui nequiter vivit ac turpiter et nullo prohibente, nullo ulciscente, nullo saltem reprehendere audente, insuper et laudantibus plurimis quoniam sicut ait scriptura divina: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur, implet omnes suas facinorosissimas et flagitiosissimas voluntates, ideo beatum dicat quia vivit ut vult cum profecto, quamvis et sic miser esset, minus tamen esset si nihil eorum quae perperam voluisset habere potuisset? Etiam mala enim voluntate vel sola quisque miser efficitur, sed miserior potestate qua desiderium malae voluntatis impletur. Quapropter quoniam verum est quod omnes homines esse beati velint idque unum ardentissimo amore appetant et propter hoc cetera quaecumque appetunt, nec quisquam potest amare quod omnino quid vel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod velle se scit, sequitur ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt continuo sint beati; continuo autem miseri qui vel non habent quod volunt vel id habent quod non recte volunt. Beatus igitur non est nisi qui et habet omnia quae vult et nihil vult male.
Augustinus HOME

bke14.138r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik