Augustinus, De Trinitate, 13, III 6
1 | Est quaedam sane eiusdem naturae viventis et ratione utentis tanta conspiratio ut cum lateat alterum quid alter velit, nonnullae sint tamen voluntates omnium etiam singulis notae, et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus velit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes velint. Unde illa cuiusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent et quid vellent omnes aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione maior multitudo conflueret suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhibetur: |
2 | Vili vultis emere et caro vendere. |
3 | In quo dicto levissimi scenici omnes tamen conscientias invenerunt suas, eique vera ante oculos omnium constituta et tamen improvisa dicenti admirabili favore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium voluntatem se esse dicturum nisi quia latent hominem aliorum hominum voluntates? Sed numquid latuit ista istum? Numquid quemquam latet? Qua tandem causa nisi quia sunt quaedam quae non inconvenienter in aliis de se quisque coniciat compatiente vel conspirante vitio seu natura? Sed aliud est videre voluntatem suam, aliud quamvis certissima coniectura conicere alienam. Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam viderim oculis meis, de illa vero nihil noverim nisi quod aliis testibus credidi. |
4 | Et mimus quidem ille vel se ipsum intuendo vel alios quoque experiendo vili velle emere et caro vendere omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci eiusmodi iustitiam vel alicuius alterius vitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam qua huic resistat et vincat. Nam scio ipse hominem cum venalis codex ei fuisset oblatus pretiique eius ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret venditorem, iustum pretium quod multo amplius erat nec opinanti dedisse. Quid si etiam sit quisquam tanta nequitia possessus ut vili vendat quae dimiserunt parentes et caro emat quae consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries, et si quaerantur tales reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis occurrant qui nequitia maiore quam theatrica propositione vel pronuntiationi theatricae insultent magno pretio stupra emendo, parvo autem rura vendendo. Largitionis etiam gratia novimus quosdam emisse frumenta carius et vilius vendidisse suis civibus. Illud etiam quod vetus poeta dixit Ennius: |
5 | Omnes mortales sese laudarier optant, |
6 | profecto et de se ipso et de his quos expertus fuerat coniecit in aliis, et videtur pronuntiasse hominum omnium voluntatem. Denique si et mimus ille dixisset: 'Laudari omnes vultis; nemo vestrum vult vituperari,' similiter quod esset omnium voluntatis dixisse videretur. Sunt tamen qui vitia sua oderint et in quibus sibi displicent ipsi nec ab aliis se laudari velint, gratiasque agant obiurgantium benevolentiae cum ideo vituperantur ut corrigantur. At si dixisset: 'Omnes beati esse vultis; miseri esse non vultis,' dixisset aliquid quod nullus in sua non agnosceret voluntate. Quidquid enim aliud quisquam latenter velit, ab hac voluntate quae omnibus et in omnibus satis nota est non recedit. |