monumenta.ch > Augustinus > 2. 5
Augustinus, De Trinitate, 13I 4 <<<     >>> III 6

Augustinus, De Trinitate, 13, II 5

1 Fides vero de qua in hoc libro aliquanto diutius disputare certa dispositionis nostrae ratione compellimur, quam qui habent fideles vocantur, et qui non habent infideles sicut hi qui venientem in propria dei filium non receperunt, quamvis ex auditu in nobis facta sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet qui appellatur auditus quoniam non est sonus, nec ad oculos huius carnis quoniam non est color aut corporis forma, nec ad eum qui dicitur tactus quoniam corpulentiae nihil habet, nec ad ullum omnino sensum corporis quoniam cordis est res ista non corporis, nec foris est a nobis sed in intimis nobis, nec eam quisquam hominum videt in alio sed unusquisque in semet ipso, denique potest et simulatione confingi et putari esse in quo non est. Suam quisque igitur fidem apud se ipsum videt; in altero autem credit eam esse, non videt, et tanto firmius credit quanto fructus eius magis novit quos operari solet fides per dilectionem.
2 Quamobrem omnibus de quibus evangelista subiungit et dicit: Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt, fides ista communis est, non sicut aliqua corporis forma communis est ad videndum omnium oculis quibus praesto est (ex ipsa quippe una omnium cernentium quodam modo informatur aspectus), sed sicut dici potest omnibus hominibus esse facies humana communis. Nam hoc ita dicitur ut tamen singuli suas habeant. Ex una sane doctrina impressam fidem credentium cordibus singulorum qui hoc idem credunt verissime dicimus, sed aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa quippe in rebus sunt quae vel esse vel fuisse vel futura esse dicuntur; haec autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cuius est, quamvis sit et in aliis, non ipsa sed similis. Non enim numero est una sed genere; propter similitudinem tamen et nullam diversitatem magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum videmus, unam faciem dicimus et miramur amborum. Facilius itaque dicitur multas animas fuisse singulas utique singulorum de quibus legimus in actibus apostolorum quod eis fuerit anima una, quam ubi dixit apostolus, una fides, tot eas audet quisquam dicere quot fideles. Et tamen qui dicit: O mulier, magna est fides tua, et alteri: Modicae fidei, quare dubitasti?, suam cuique esse significat. Sed ita dicitur eadem credentium fides una quemadmodum eadem volentium voluntas una cum et in ipsis qui hoc idem volunt sua voluntas sit cuique conspicua, alterius autem lateat quamvis idem velit, et si aliquibus signis sese indicet, creditur potius quam videtur. Unusquisque autem sui animi conscius non credit utique hanc esse suam sed plane pervidet voluntatem.
Augustinus HOME

bke14.136r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik