1 | Deinde quod sequitur, hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum, actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna quod est intellegibile lumen. De quo ut testimonium perhiberet venit Iohannes qui non erat lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Adiungit enim: Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Haec verba omnia qui Latinam linguam sciunt ex rebus intellegunt quas noverunt. Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus sicut homo, sicut ipse mundus cuius tam evidentem magnitudinem cernimus, sicut eorundem verborum soni; nam et auditus sensus est corporis. Aliquae autem per animi rationem sicut id quod dictum est, sui eum non receperunt; intellegitur enim, 'non in eum crediderunt,' quod quid sit nullo corporis sensu sed animi ratione cognovimus. Ipsorum etiam verborum non sonos sed significationes partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea verba nunc primum audivimus, sed quae iam audieramus et non solum ipsa verum etiam quae significarent cognita memoria tenebamus et hic agnovimus. Hoc enim nomen disyllabum cum dicitur mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est per aurem; sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est per oculos carnis. Mundus quippe in quantum notus est videntibus notus est. At hoc verbum quattuor syllabarum quod est 'crediderunt,' sono suo quoniam corpus est per aurem carnis inlabitur; quod autem significat nullo corporis sensu sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit 'crediderunt' per animum nossemus, non intellegeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est, et sui eum non receperunt. Sonus ergo verbi forinsecus instrepit auribus corporis et attingit sensum qui vocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis nota est et forinsecus in aliis adest corporis sensibus, oculis cum videtur, auribus cum auditur, tactui cum tenetur et tangitur. Habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem sed corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus praesto est et aspectibus nostris et ei sensui qui dicitur tactus si quid eius attingimus. Habet etiam ipse intus in memoria nostra imaginem suam ad quam recurrimus cum eum vel septi parietibus vel etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum et ad vitam exterioris hominis pertinentibus, iam satis in undecimo libro locuti sumus. |