monumenta.ch > Augustinus > 1. 3
Augustinus, De Trinitate, 13I 2 <<<     >>> I 4

Augustinus, De Trinitate, 13, I 3

1 Fidem porro ipsam quam videt quisque in corde suo esse si credit, vel non esse si non credit, aliter novimus; non sicut corpora quae videmus oculis corporis et per ipsorum imagines quas memoria tenemus etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non vidimus et ex his quae vidimus cogitatione utcumque formamus et memoriae commendamus quo recurramus cum voluerimus ut illic ea, vel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem vivum cuius animam etiamsi non videmus ex nostra conicimus, et ex motibus corporalibus hominem vivum sicut videndo didicimus intuemur etiam cogitando. Non sic videtur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere iubeamur quia id quod credere iubemur videre non possumus, ipsam tamen fidem quando inest in nobis videmus in nobis quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non videntur videtur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis adcommodatur fides; loquimur enim sic ut dicamus: 'Habita est ei fides, et decepit.' Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit quando eam inventa veritas pellit. Optabiliter autem rerum verarum in easdem res fides transit; non enim dicendum est: 'Perit,' quando ea quae credebantur videntur. Numquid enim adhuc fides dicenda est cum definita sit in epistula ad Hebraeos fides dictumque sit eam esse convictionem rerum quae non videntur?
Augustinus HOME

bke14.135r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik