1 | Si ergo haec est sapientiae et scientiae recta distinctio ut ad sapientiam pertineat aeternarum rerum cognitio intellectualis, ad scientiam vero temporalium rerum cognitio rationalis, quid cui praeponendum sive postponendum sit non est difficile iudicare. Si autem alia est adhibenda discretio qua dinoscantur haec duo quae procul dubio distare apostolus docet dicens: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, tamen etiam istorum duorum quae nos posuimus evidentissima differentia est quod alia sit intellectualis cognitio aeternarum rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam praeferendam esse ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ea quae exterioris sunt hominis et ab eis quae communia cum pecoribus habemus introrsum ascendere cupientibus, antequam ad cognitionem rerum intellegebilium atque summarum quae sempiternae sunt veniremus, temporalium rerum cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inveniamus si possumus aliquam trinitatem sicut inveniebamus in sensibus corporis et in his quae per eos in animam vel spiritum nostrum imaginaliter intraverunt, ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris positas attingimus sensu intus corporum similitudines haberemus impressas memoriae ex quibus cogitatio formaretur tertia voluntate utrumque iungente, sicut formabatur foris acies oculorum, quam voluntas ut visio fieret adhibebat rei visibili et utrumque iungebat eitam illic ipsa se admovens tertiam. Sed non est hoc coartandum in hunc librum ut in eo qui sequitur si deus adiuverit convenienter possit inquiri et quod inventum fuerit explicari. |