1 | Unde Plato ille philosophus nobilis persuadere conatus est vixisse hic animas hominum et antequam ista corpora gererent, et hinc esse quod ea quae discuntur reminiscuntur potius cognita quam cognoscuntur nova. Retulit enim puerum quendam nescio quae de geometrica interrogatum sic respondisse tamquam esset illius peritissimus disciplinae. Gradatim quippe atque artificiose interrogatus videbat quod videndum erat dicebatque quod viderat. Sed si recordatio haec esset rerum antea cognitarum, non utique omnes vel pene omnes cum illo modo interrogarentur hoc possent; non enim omnes in priore vita geometrae fuerunt cum tam rari sint in genere humano ut vix possit aliquis inveniri. Sed potius credendum est mentis intellectualis ita conditam esse naturam ut rebus intellegibilibus naturali ordine disponente conditore subiuncta sic ista videat in quadam luce sui generis incorporea quemadmodum oculus carnis videt quae in hac corporea luce circumadiacent, cuius lucis capax eique congruens est creatus. Non enim et ipse ideo sine magistro alba et nigra discernit quia ista iam noverat antequam in hac carne crearetur. Denique cur de solis rebus intellegibilibus id fieri potest ut bene interrogatus quisque respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam etiamsi eius ignarus est? Cur hoc facere de rebus sensibilibus nullus potest nisi quas isto vidit in corpore constitutus aut eis qui noverant indicantibus credidit seu litteris cuiusque seu verbis? Non enim adquiescendum est eis qui Samium Pythagoram ferunt recordatum fuisse talia nonnulla quae fuerat expertus cum hic alio iam fuisset in corpore; et alios nonnullos narrant alii eiusmodi aliquid in suis mentibus passos. Quas falsas fuisse memorias quales plerumque experimur in somnis quando nobis videmur reminisci quasi egerimus aut viderimus quod nec egimus omnino nec vidimus, et eo modo affectas esse illorum mentes etiam vigilantium instinctu spirituum malignorum atque fallacium quibus curae est de revolutionibus animarum falsam opinionem ad decipiendos homines firmare vel serere, ex hoc conici potest quia si vere illa recordarentur quae hic in aliis antea positi corporibus viderant, multis ac pene omnibus id contingeret quandoquidem ut de vivis mortuos, ita de mortuis vivos tamquam de vigilantibus dormientes et de dormientibus vigilantes sine cessatione fieri suspicantur. |