1 | Habet enim et scientia modum suum bonum si quod in ea inflat vel inflare assolet aeternorum caritate vincatur, quae non inflat sed, ut scimus, aedificat. Sine scientia quippe nec virtutes ipsae quibus recte vivitur possunt haberi per quas haec vita misera sic gubernetur ut ad illam quae vere beata est perveniatur aeternam. |