1 | Sed sive isto sive illo sive aliquo alio modo accipiendum sit quod apostolus virum dixit imaginem et gloriam dei, mulierem autem gloriam viri, apparet tamen cum secundum deum vivimus, mentem nostram in invisibilia eius intentam ex eius aeternitate, veritate, caritate proficienter debere formari, quiddam vero rationalis intentionis nostrae, hoc est eiusdem mentis, in usum mutabilium corporaliumque rerum sine quo haec vita non agitur dirigendum, non ut conformetur huic saeculo finem constituendo in bonis talibus et in ea detorquendo beatitudinis appetitum, sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter facimus aeternorum adipiscendorum contemplatione faciamus per ista transeuntes, illis inhaerentes. |