monumenta.ch > Augustinus > 13.20
Augustinus, De Trinitate, 12XII 19 <<<     >>> XIII 21

Augustinus, De Trinitate, 12, XIII 20

1 Nec me fugit quosdam qui fuerunt ante nos egregii defensores catholicae fidei et divini eloquii tractatores cum in homine uno cuius universam animam bonam quendam paradisum esse senserunt duo ista requirerent, virum mentem, mulierem vero dixisse corporis sensum. Et secundum hanc autem distributionem qua vir ponitur mens, sensus vero corporis mulier, videntur apte omnia convenire si considerata tractentur nisi quod in omnibus bestiis et volatilibus scriptum est non esse inventum viro adiutorium simile illi et tunc est ei mulier facta de latere. Propter quod ego non putavi pro muliere sensum corporis esse ponendum quem videmus nobis et bestiis esse communem, sed aliquid volui quod bestiae non haberent, sensumque corporis magis pro serpente intellegendum existimavi qui legitur sapientior omnibus pecoribus terrae. In eis quippe naturalibus bonis quae nobis et inrationabilibus animantibus videmus esse communia vivacitate quadam sensus excellit, non ille de quo scriptum est in epistula quae est ad Hebraeos ubi legitur perfectorum esse solidum cibum qui per habitum exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo (illi quippe sensus naturae rationalis sunt ad intellegentiam pertinentes), sed iste sensus qui est quinquepertitus in corpore per quem non solum a nobis verum etiam a bestiis corporalis species motusque sentitur.
Augustinus HOME

bke14.131v