1 | Haec itaque disputatio qua in mente uniuscuiusque hominis quaesivimus quoddam rationale coniugium contemplationis et actionis, officiis per quaedam singula distributis tamen in utroque mentis unitate servata, salva illius veritatis historia quam de duobus primis hominibus, viro scilicet eiusque muliere de quibus propagatum est genus humanum, divina tradit auctoritas ad hoc tantummodo audienda est ut intellegatur apostolus imaginem dei viro tantum tribuendo non etiam feminae, quamvis in diverso sexu duorum hominum aliquid tamen significare voluisse quod in uno homine quaereretur. |