monumenta.ch > Augustinus > 9.14
Augustinus, De Trinitate, 12VIII 13 <<<     >>> X 15

Augustinus, De Trinitate, 12, IX 14

1 Potestatem quippe suam diligens anima a communi universo ad privatam partem prolabitur, et apostatica illa superbia quod initium peccati dicitur, cum in universitate creaturae deum rectorem secuta legibus eius optime gubernari potuisset, plus aliquid universo appetens atque id sua lege gubernare molita, quia nihil est amplius universitate, in curam partilem truditur et sic aliquid amplius concupiscendo minuitur, unde et avaritia dicitur radix omnium malorum; totumque illud ubi aliquid proprium contra leges quibus universitas administratur agere nititur per corpus proprium gerit quod partiliter possidet, atque ita formis et motibus corporalibus delectata, quia intus ea secum non habet, cum eorum imaginibus quas memoriae fixit involvitur et phantastica fornicatione turpiter inquinatur omnia officia sua ad eos fines referens quibus curiose corporalia ac temporalia per corporis sensus quaerit, aut tumido fastu aliis animis corporeis sensibus deditis esse affectat excelsior, aut coenoso gurgite carnalis voluptatis immergitur.
Augustinus HOME

bke14.129v