monumenta.ch > Augustinus > 8.13
Augustinus, De Trinitate, 12VII 13 <<<     >>> IX 14

Augustinus, De Trinitate, 12, VIII 13

1 Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis per animae partes unde incipit aliquid occurrere quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio ubi iam homo interior possit agnosci. Qui etiam ipse si per illam rationem cui temporalium rerum administratio delegata est immoderato progressu nimis in exteriora prolabitur consentiente sibi capite suo, id est non eam cohibente atque refrenante illa quae in specula consilii praesidet quasi virili portione, inveteratur inter inimicos suos virtutis invidos daemones cum suo principe diabolo, aeternorumque illa visio ab ipso etiam capite cum coniuge vetitum manducante subtrahitur ut lumen oculorum eius non sit cum illo, ac sic ab illa inlustratione veritatis ambo nudati, atque apertis oculis conscientiae ad videndum quam inhonesti atque indecori remanserint tamquam folia dulcium fructuum sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis bona verba contexunt ut male viventes quasi bene loquendo contegant turpitudinem suam.
Augustinus HOME

bke14.129r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik