monumenta.ch > Augustinus > 7.12
Augustinus, De Trinitate, 12VII 11 <<<     >>> VII 13

Augustinus, De Trinitate, 12, VII 12

1 Sicut enim non solum veracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem dei sed secundum rationalem mentem. Cogitatio quippe turpiter vana est quae opinatur deum membrorum corporalium lineamentis circumscribi atque definiri. Porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: Renovamini spiritu mentis vestrae et induite novum hominem, eum qui secundum deum creatus est, et alibi apertius: Exuentes vos, inquit, veterem hominem cum actibus eius induite novum qui renovatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creavit eum? Si ergo spiritu mentis nostrae renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creavit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem sed secundum rationalem mentem ubi potest esse agnitio dei hominem factum ad imaginem eius qui creavit eum. Secundum hanc autem renovationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi, et induentes novum hominem Christum utique induimus per fidem. Quis est ergo qui ab hoc consortio feminas alienet cum sint nobiscum gratiae cohaeredes et alio loco idem apostolus dicat: Omnes enim filii dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unum estis in Christo Iesu? Numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renovantur ad imaginem dei ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. Cur ergo vir propterea non debet caput velare quia imago est et gloria dei, mulier autem debet quia gloria viri est, quasi mulier non renovetur spiritu mentis suae, qui renovatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creavit eum? Sed quia sexu corporis distat a viro, rite potuit in eius corporali velamento figurari pars illa rationis quae ad temporalia gubernanda deflectitur ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos sed etiam feminas habere manifestum est.
Augustinus HOME

bke14.128v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik