monumenta.ch > Augustinus > 7.11
Augustinus, De Trinitate, 12VII 10 <<<     >>> VII 12

Augustinus, De Trinitate, 12, VII 11

1 In isto quippe manifesto sexu masculi et feminae apostolus Paulus occultioris cuiusdam rei figurasse mysterium vel hinc intellegi potest quod cum alio loco dicat veram viduam esse desolatam sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare debere in domino et persistere in orationibus nocte et die, hic dicat mulierem seductam in praevaricatione factam salvam fieri per filiorum generationem et addidit: Si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. Quasi vero possit obesse bonae viduae si vel filios non habuerit vel hi quos habuerit in bonis moribus permanere noluerint. Sed quia ea quae dicuntur opera bona tamquam filii sunt vitae nostrae secundum quam quaeritur cuius vitae sit quisque, id est quomodo agat haec temporalia, quam vitam Graeci non ζωήν sed βίον vocant, et haec opera bona maxime in officiis misericordiae frequentari solent (opera vero misericordiae nihil prosunt sive Paganis sive Iudaeis qui Christo non credunt sive quibusque haereticis vel schismaticis ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non invenitur), manifestum est quid apostolus significare voluerit, ideo figurate ac mystice quia de velando muliebri capite loquebatur, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur inane remanebit.
Augustinus HOME

bke14.128v