1 | Sed videndum est quomodo non sit contrarium quod dicit apostolus non mulierem sed virum esse imaginem dei huic quod scriptum est in Genesi: Fecit deus hominem ad imaginem dei; fecit eum masculum et feminam; fecit eos et benedixit eos. Ad imaginem quippe dei naturam ipsam humanam factam dicit quae sexu utroque completur, nec ab intellegenda imagine dei separat feminam. Dicto enim quod fecit deus hominem ad imaginem dei, fecit eum, inquit, masculum et feminam, vel certe alia distinctione, masculum et feminam fecit eos. Quomodo ergo per apostolum audivimus virum esse imaginem dei unde caput velare prohibetur, mulierem autem non et ideo ipsa hoc facere iubetur nisi, credo, illud esse quod iam dixi cum de natura humanae mentis agerem, mulierem cum viro suo esse imaginem dei ut una imago sit tota illa substantia; cum autem ad adiutorium distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet non est imago dei; quod autem ad virum solum attinet imago dei est tam plena atque integra quam in unum coniuncta muliere? Sicut de natura humanae mentis diximus quia et si tota contempletur veritatem, imago dei est, et cum ex ea distribuitur aliquid et quadam intentione derivatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit veritatem imago dei est; ex qua vero intenditur in agenda inferiora non est imago dei. Et quoniam quantumcumque se extenderit in id quod aeternum est tanto magis inde fomatur ad imaginem dei, et propterea non est cohibenda ut se inde contineat ac temperet, ideo vir non debet velare caput. Quia vero illi rationali actioni quae in rebus corporalibus temporalibusque versatur periculosa est nimia in interiora progressio, debet habere potestatem super caput, quod indicat velamentum quo significatur esse cohibenda. Grata est enim sanctis angelis sacrata et pia significatio. Nam deus non ad tempus videt, nec aliquid novit fit in eius visione atque scientia cum aliquid temporaliter ac transitorie geritur sicut inde afficiuntur sensus vel carnales animalium et hominum vel etiam caelestes angelorum. |