monumenta.ch > Augustinus > 7. 9
Augustinus, De Trinitate, 12VI 8 <<<     >>> VII 10

Augustinus, De Trinitate, 12, VII 9

1 Non itaque ita debemus intellegere hominem factum ad imaginem summae trinitatis, hoc est ad imaginem dei, ut eadem imago in tribus intellegatur hominibus praesertim cum apostolus virum dicat esse imaginem dei, et propterea velamentum ei capitis demat quod mulieri adhibendum monet ita loquens: Vir quidem non debet velare caput cum sit imago et gloria dei. Mulier autem gloria viri est. Quid ergo dicemus ad haec? Si pro sua persona mulier adimplet imaginem trinitatis, cur ea detracta de latere viri adhuc ille imago dicitur? Aut si et una persona hominis ex tribus potest dici imago dei, sicut in ipsa summa trinitate et unaquaeque persona deus est, cur et mulier non est imago dei? Nam propterea caput velare praecipitur quod ille quia imago dei est prohibetur.
Augustinus HOME

bke14.128r