monumenta.ch > Augustinus > 6. 8
Augustinus, De Trinitate, 12VI 7 <<<     >>> VII 9

Augustinus, De Trinitate, 12, VI 8

1 Quae cum ita sint, si eandem trinitatis imaginem non in uno sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio, non erat ergo ad imaginem dei factus homo antequam uxor ei fieret et antequam filium propagarent quia nondum erat trinitas. An dicit aliquis: 'Iam trinitas erat quia etsi nondum forma propria, iam tamen originali natura et mulier erat in latere viri et filius in lumbis patris'? Cur ergo cum scriptura dixisset: Fecit deus hominem ad imaginem dei, contexuit dicens: Fecit eum masculum et feminam, fecit eos et benedixit eos (vel si ita distinguendum est: Et fecit deus hominem, ut deinde inferatur ad imaginem dei fecit eum, et tertia subiunctio sit masculum et feminam fecit eos; quidam enim timuerunt dicere: Fecit eum masculum et feminam ne quasi monstrosum aliquid intellegeretur sicuti sunt quos hermaphroditos vocant, cum etiam sic non mendaciter possit intellegi utrumque in numero singulari propter id quod dictum est: Duo in carne una)? Cur ergo, ut dicere coeperam, in natura hominis ad imaginem dei facta praeter masculum et feminam non commemorat scriptura? Ad implendam quippe imaginem trinitatis debuit addere et filium, quamvis adhuc in lumbis patris constitutum sicut mulier erat in latere. An forte iam facta erat et mulier, et scriptura brevi complexione constrinxerat quod postea quemadmodum sit factum diligentius explicaret, et propterea filius commemorari non potuit quia nondum erat natus? Quasi et hoc non poterat ea brevitate complecti spiritus suo loco postea natum filium narraturus, sicut mulierem de viri latere assumptam suo postmodum loco narravit et tamen hic eam nominare non praetermisit.
Augustinus HOME

bke14.127v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik