1 | Sunt enim tales usitatae in illis litteris locutiones quas nonnulli, etiamsi catholicam fidem asserunt, non tamen diligenter advertunt ut putent ita dictum, Fecit deus ad imaginem dei, quasi diceretur, 'Fecit pater ad imaginem filii,' sic volentes asserere in scripturis sanctis deum dictum etiam filium quasi desint alia verissima et manifestissima documenta ubi non solum deus sed etiam verus deus dictus est filius. In hoc enim testimonio dum aliud solvere intendunt sic se implicant ut expedire non possint. Si enim pater fecit ad imaginem filii ita ut non sit homo imago patris sed filii, dissimilis est patri filius. Si autem pia fides docet, sicuti docet, filium esse ad aequalitatem essentiae similem patri, quod ad similitudinem filii factum est necesse est etiam ad similitudinem patris factum sit. Deinde si hominem pater non ad suam sed ad filii fecit imaginem, cur non ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem 'tuam,' sed ait, nostram, nisi quia trinitatis imago fiebat in homine ut hoc modo esset homo imago unius veri dei quia ipsa trinitas unus verus deus est? |
2 | Locutiones autem sunt innumerabiles tales in scripturis, sed has protulisse suffecerit. Est in psalmis ita dictum: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua quasi alteri dictum sit, non ei de quo dixerat, Domini est salus. Et iterum: A te, inquit, eruar a temptatione, et in deo meo transgrediar murum quasi alteri dixerit, A te eruar a temptatione. Et iterum: Populi sub te cadent in corde inimicorum regis ac si diceret, in corde inimicorum 'tuorum'; ei quippe regi dixerat, id est, domino Iesu Christo, Populi sub te cadent, quem regem intellegi voluit cum diceret, in corde inimicorum regis. Rarius ista in novi testamenti litteris inveniuntur, sed tamen ad Romanos apostolus: De filio suo, inquit, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri tamquam de alio supra diceret. Quid est enim filius dei praedestinatus ex resurrectione mortuorum Iesu Christi nisi idem Iesus Christus qui praedestinatus est filius dei? Ergo quomodo hic cum audimus filius dei in virtute Iesu Christi, aut filius dei secundum spiritum sanctificationis Iesu Christi, aut filius dei ex resurrectione mortuorum Iesu Chrisit, cum dici potuisset usitate, in virtute 'sua,' aut secundum spiritum sanctificationis 'suae,' aut ex resurrectione mortuorum 'eius' vel mortuorum 'suorum,' non cogimur intellegere aliam personam sed unam eandemque, scilicet filii dei domini nostri Iesu Christi; ita cum audimus: Fecit deus hominem ad imaginem dei, quamvis posset usitatius dici, ad imaginem suam, non tamen cogimur aliam personam intellegere in trinitate, sed ipsam unam eandemque trinitatem qui est unus deus, ad cuius imaginem factus est homo. |