1 | Non ergo propterea respuimus istam sententiam quia timemus sanctam et inviolabilem atque incommutabilem caritatem tamquam coniugem dei patris de illo exsistentem sed non sicut prolem ad gignendum verbum per quod facta sunt omnia cogitare, sed quia eam falsam divina scriptura evidenter ostendit. Dixit enim deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; paulo post autem dictum est: Et fecit deus hominem ad imaginem dei. Nostram certe quia pluralis est numerus non recte diceretur si homo ad unius personae imaginem fieret sive patris sive filii sive spiritus sancti, sed quia fiebat ad imaginem trinitatis propterea dictum est, ad imaginem nostram. Rursus autem ne in trinitate credendos arbitraremur tres deos cum sit eadem trinitas unus deus: Et fecit, inquit, deus hominem ad imaginem dei, pro eo ac si diceret, ad imaginem suam. |