monumenta.ch > Augustinus > 4. 4
Augustinus, De Trinitate, 12III 3 <<<     >>> V 5

Augustinus, De Trinitate, 12, IV 4

1 Cum igitur disserimus de natura mentis humanae, de una quadam re disserimus, nec eam in haec duo quae commemoravi nisi per officia geminamus. Itaque cum in ea quaerimus trinitatem, in tota quaerimus non separantes actionem rationalem in temporalibus a contemplatione aeternorum ut tertium aliquid iam quaeramus quo trinitas impleatur. Sed in tota natura mentis ita trinitatem reperiri opus est ut si desit actio temporalium cui operi necessarium sit adiutorium propter quod ad haec inferiora administranda derivetur aliquid mentis, in una nusquam dispertita mente trinitas inveniatur, et facta iam ista distributione in eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum non solum trinitas sed etiam imago dei; in hoc autem quod derivatum est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen imago dei possit inveniri.
Augustinus HOME

bke14.126r