monumenta.ch > Augustinus > 3. 3
Augustinus, De Trinitate, 12II 2 <<<     >>> IV 4

Augustinus, De Trinitate, 12, III 3

1 Illud vero nostrum quod in actione corporalium atque temporalium tractandorum ita versatur ut non sit nobis commune cum pecore rationale est quidem, sed ex illa rationali nostrae mentis substantia qua subhaeremus intellegibili atque incommutabili veritati tamquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non inventum est viro adiutorium simile illi nisi de illo detractum in coniugium formaretur, ita menti nostrae qua supernam et internam consulimus veritatem nullum est ad usum rerum corporalium quantum naturae hominis sat est simile adiutorium ex animae partibus quas communes cum pecoribus habemus. Et ideo quiddam rationale nostrum non ad unitatis divortium separatum sed in auxilium societatis quasi derivatum in sui operis dispertitur officio. Et sicut una caro est duorum in masculo et femina, sic intellectum nostrum et actionem, vel consilium et exsecutionem, vel rationem et appetitum rationalem, vel si quo alio modo significatius dici possunt, una mentis natura complectitur ut quemadmodum de illis dictum est: Erunt duo in carne una, sic de his dici possit: 'Duo in mente una.'
Augustinus HOME

bke14.125v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik