monumenta.ch > Augustinus > 8.15
Augustinus, De Trinitate, 11VIII 14 <<<     >>> IX 16

Augustinus, De Trinitate, 11, VIII 15

1 Voluntas porro sicut adiungit sensum corpori, sic memoriam sensui, sic cogitantis aciem memoriae. Quae autem conciliat ista atque coniungit, ipsa etiam disiungit ac separat, id est voluntas. Sed a sentiendis corporibus motu corporis separat corporis sensus ne aliquid sentiamus aut ut sentire desinamus veluti cum oculos ab eo quod videre nolumus avertimus vel claudimus; sic aures a sonis, sic nares ab odoribus. Ita etiam vel os claudendo vel aliquid ex ore respuendo a saporibus aversamur. In tactu quoque vel subtrahimus corpus ne tangamus quod nolumus, vel si iam tangebamus, abicimus aut repellimus. Ita motu corporis agit voluntas ne sensus corporis rebus sensibilibus copuletur. Et agit hoc quantum potest. Nam cum in hac actione propter conditionem servilis mortalitatis difficultatem patitur, cruciatus est consequens ut voluntati nihil reliqui fiat nisi tolerantia. Memoriam vero a sensu voluntas avertit cum in aliud intenta non ei sinit inhaerere praesentia. Quod animadvertere facile est cum saepe coram loquentem nobis aliquem aliud cogitando non audisse nobis videmur. Falsum est autem; audivimus enim sed non meminimus subinde per aurium sensum labentibus vocibus alienato nutu voluntatis per quem solent infigi memoriae. Verius itaque dixerimus cum tale aliquid accidit: 'Non meminimus,' quam: 'Non audivimus.' Nam et legentibus evenit et mihi saepissime ut perlecta pagina vel epistula nesciam quid legerim et repetam. In aliud quippe intento nutu voluntatis non sic est adhibita memoria sensui corporis quomodo ipse sensus adhibitus est litteris. Ita et ambulantes intenta in aliud voluntate nesciunt qua transierint. Quod si non vidissent, non ambulassent aut maiore intentione palpando ambulassent, praesertim si per incognita pergerent; sed quia facile ambulaverunt, utique viderunt. Quia vero non sicut sensus oculorum locis quacumque pergebant ita ipsi sensui memoria iungebatur, nullo modo id quod viderunt etiam recentissimum meminisse potuerunt. Iam porro ab eo quod in memoria est animi aciem velle avertere nihil est aliud quam non inde cogitare.
Augustinus HOME

bke14.123r