monumenta.ch > Augustinus > 8.13
Augustinus, De Trinitate, 11VIII 12 <<<     >>> VIII 14

Augustinus, De Trinitate, 11, VIII 13

1 Sed hinc adverti aliquanto manifestius potest aliud esse quod reconditum memoria tenet et aliud quod inde in cogitatione recordantis exprimitur, quamvis cum fit utriusque copulatio unum idemque videatur, quia meminisse non possumus corporum species nisi tot quot sensimus et quantas sensimus et sicut sensimus (ex corporis enim sensu eas in memoria combibit animus); visiones tamen illae cogitantium ex his quidem rebus quae sunt in memoria, sed tamen innumerabiliter atque omnino infinite multiplicantur atque variantur. Unum quippe solem memini quia sicuti est unum vidi; si voluero autem duos cogito vel tres vel quotquot volo, sed ex eadem memoria qua unum memini formatur acies multos cogitantis. Et tantum memini quantum vidi; si enim maiorem vel minorem memini quam vidi, iam non memini quod vidi et ideo nec memini. Quia vero memini, tantum memini quantum vidi. Vel maiorem tamen pro voluntate cogito vel minorem. Et ita memini ut vidi, cogito autem sicut volo currentem et ubi volo stantem, unde volo et quo volo venientem. Quadrum etiam mihi cogitare in promptu est cum rotundum meminerim, et cuiuslibet coloris cum solem viridem numquam viderim et ideo non meminerim, atque ut solem ita cetera. Hae autem rerum formae quoniam corporales atque sensibiles sunt, errat quidem animus cum eas opinatur eo modo foris esse quomodo intus cogitat vel cum iam interierunt foris et adhuc in memoria retinentur vel cum aliter etiam quod meminimus non recordandi fide sed cogitandi varietate formatur.
Augustinus HOME

bke14.122r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik