monumenta.ch > Augustinus > 7.11
Augustinus, De Trinitate, 11VI 10 <<<     >>> VII 12

Augustinus, De Trinitate, 11, VII 11

1 Iam vero in alia trinitate interiore quidem quam est ista in sensibilibus et in sensibus sed tamen quae inde concepta est, cum iam non ex corpore sensus corporis sed ex memoria formatur acies animi cum in ipsa memoria species inhaeserit corporis quod forinsecus sensimus, illam speciem quae in memoria est quasi parentem dicimus eius quae fit in phantasia cogitantis. Erat enim in memoria et priusquam cogitaretur a nobis sicut erat corpus in loco et priusquam sentiretur ut visio fieret. Sed cum cogitatur ex illa quam memoria tenet, exprimitur in acie cogitantis et reminiscendo formatur ea species quae quasi proles est eius quam memoria tenet. Sed neque illa vera parens neque ista vera proles est. Acies quippe animi quae formatur ex memoria cum recordando aliquid cogitamus non ex ea specie procedit quam meminimus visam quandoquidem eorum meminisse non possemus nisi vidissemus; acies autem animi quae reminiscendo formatur erat etiam priusquam corpus quod meminimus videremus. Quanto magis priusquam id memoriae mandaremus. Quamquam itaque forma quae fit in acie recordantis ex ea fiat quae inest memoriae, ipsa tamen acies non inde exsistit, sed erat ante ista. Consequens est autem ut si non est illa vera parens, nec ista vera sit proles. Sed et illa quasi parens et ista quasi proles aliquid insinuant unde interiora atque veriora exercitatius certiusque videantur.
Augustinus HOME

bke14.121r