1 | Non itaque omnino ipsa voluntas hominis cuius finis non est nisi beatitudo, sed ad hoc unum interim voluntas videndi finem non habet nisi visionem sive id referat ad aliud sive non referat. Si enim non referat ad aliud visionem sed tantum voluit ut videret, non est disputandum quomodo ostendatur finem voluntatis esse visionem; manifestum est enim. Si autem referat ad aliud, vult utique aliud nec iam videndi voluntas erit, aut si videndi, non hoc videndi. Tamquam si velit quisque videre cicatricem ut inde doceat vulnus fuisse, aut si velit videre fenestram ut per fenestram videat transeuntes; omnes istae atque aliae tales voluntates suos proprios fines habent qui referuntur ad finem illius voluntatis qua volumus beate vivere et ad eam pervenire vitam quae non referatur ad aliud sed amanti per se ipsa sufficiat. Voluntas ergo videndi finem habet visionem, et voluntas hanc rem videndi finem habet huius rei visionem. Voluntas itaque videndi cicatricem finem suum expetit, hoc est visionem cicatricis, et ad eam ultra non pertinet; voluntas enim probandi vulnus fuisse alia voluntas est, quamvis ex illa religetur, cuius item finis est probatio vulneris. Et voluntas videndi fenestram finem habet fenestrae visionem; altera est enim quae ex ista nectitur voluntas per fenestram videndi transeuntes, cuius item finis est visio transeuntium. Rectae autem sunt voluntates et omnes sibimet religatae si bona est illa quo cunctae referuntur; si autem prava est, pravae sunt omnes. Et ideo rectarum voluntatum conexio iter est quoddam ascendentium ad beatitudinem quod certis velut passibus agitur; pravarum autem atque distortarum voluntatum implicatio vinculum est quo alligabitur qui hoc agit ut proiciatur in tenebras exteriores. Beati ergo qui factis et moribus cantant canticum graduum, et vae his qui trahunt peccata sicut restem longam. Sic est autem requies voluntatis quem dicimus finem si adhuc refertur ad aliud quemadmodum possumus dicere requiem pedis esse in ambulando cum ponitur unde alius innitatur cum passibus pergitur. Si autem aliquid ita placet ut in eo cum aliqua delectatione voluntas adquiescat, nondum est tamen illud quo tenditur, sed et hoc refertur ad aliud; deputetur non tamquam patria civis sed tamquam refectio vel etiam mansio viatoris. |