monumenta.ch > Augustinus > 5. 9
Augustinus, De Trinitate, 11V 7 <<<     >>> V 10

Augustinus, De Trinitate, 11, V 9

1 Visionis igitur illius, id est formae quae fit in sensu cernentis, quasi parens est forma corporis ex qua fit. Sed parens illa non vera, unde nec ista vera proles est; neque enim omnino inde gignitur quoniam aliquid aliud adhibetur corpori ut ex illo formetur, id est sensus videntis. Quocirca id amare alienari est. Itaque voluntas quae utrumque coniungit quasi parentem et quasi prolem magis spiritalis est quam utrumlibet illorum. Nam corpus illud quod cernitur omnino spiritale non est; visio vero quae fit in sensu habet admixtum aliquid spiritale quia sine anima fieri non potest, sed non totum ita est quoniam ille qui formatur corporis sensus est. Voluntas ergo quae utrumque coniungit magis, ut dixi, spiritalis agnoscitur, et ideo tamquam personam spiritus insinuare incipit in illa trinitate. Sed magis pertinet ad sensum formatum quam ad illud corpus unde formatur. Sensus enim animantis et voluntas animae est non lapidis aut alicuius corporis quod videtur. Non ergo ab illo quasi parente procedit, sed nec ab ista quasi prole, hoc est visione ac forma quae in sensu est. Prius enim quam visio fieret iam erat voluntas quae formandum sensum cernendo corpori admovit, sed nondum erat placitum. Quomodo enim placeret quod nondum erat visum? Placitum autem quieta voluntas est. Ideoque nec quasi prolem visionis possumus dicere voluntatem quia erat ante visionem, nec quasi parentem quia non ex voluntate sed ex viso corpore formata et expressa est.
Augustinus HOME

bke14.120r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik