monumenta.ch > Augustinus > 2. 5
Augustinus, De Trinitate, 11II 4 <<<     >>> II 6

Augustinus, De Trinitate, 11, II 5

1 Quae cum ita sint, tria haec quamvis diversa natura quemadmodum in quandam unitatem contemperentur meminerimus, id est species corporis quae videtur et imago eius impressa sensui quod est visio sensusve formatus et voluntas animi quae rei sensibili sensum admovet, in eoque ipsam visionem tenet. Horum primum, id est res ipsa visibilis, non pertinet ad animantis naturam nisi cum corpus nostrum cernimus. Alterum autem ita pertinet ut et in corpore fiat et per corpus in anima; fit enim in sensu qui neque sine corpore est neque sine anima. Tertium vero solius animae est quia voluntas est. Cum igitur horum trium tam diversae substantiae sint, tamen in tantam coeunt unitatem ut duo priora vix intercedente iudice ratione discerni valeant, species videlicet corporis quod videtur et imago eius quae fit in sensu, id est visio. Voluntas autem tantam habet vim copulandi haec duo, ut et sensum formandum admoveat ei rei quae cernitur et in ea formatum teneat. Et si tam violenta est ut possit vocari amor aut cupiditas aut libido, etiam ceterum corpus animantis vehementer afficit, et ubi non resistit pigrior duriorque materies in similem speciem coloremque commutat.
2 Licet videre corpusculum chamaeleontis ad colores quos videt facillima conversione variari. Aliorum autem animalium, quia non est ad conversionem facilis corpulentia, fetus plerumque produnt libidines matrum quid cum magna delectatione conspexerint. Quam enim teneriora atque ut ita dixerim formabiliora sunt primordia seminum, tam efficaciter et capaciter sequuntur intentionem maternae animae et quae in ea facta est phantasia per corpus quod cupide aspexit. Sunt exempla quae copiose commemorari possint, sed unum sufficit de fidelissimis libris quod fecit Iacob ut oves et caprae varios coloribus parerent supponendo eis variata virgulta in canalibus aquarum quae potantes intuerentur eo tempore quo conceperant.
Augustinus HOME

bke14.117v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik