1 | Atque in his cum sensus non procedat ex corpore illo quod videtur sed ex corpore sentientis animantis cui anima suo quodam miro modo contemperatur, tamen ex corpore quod videtur gignitur visio, id est sensus ipse formatur ut iam non tantum sensus qui etiam in tenebris esse integer potest dum est incolumitas oculorum, sed etiam sensus informatus sit, quae visio vocatur. Gignitur ergo ex re visibili visio, sed non ex sola nisi adsit et videns. Quocirca ex visibili et vidente gignitur visio ita sane ut ex vidente sit sensus oculorum et aspicientis atque intuentis intentio; illa tamen informatio sensus quae visio dicitur a solo imprimatur corpore quod videtur, id est a re aliqua visibili. Qua detracta nulla remanet forma quae inerat sensui dum adesset illud quod videbatur; sensus tamen ipse remanet qui erat et priusquam aliquid sentiretur velut in aqua vestigium tamdiu est donec ipsum corpus quod imprimitur inest, quo ablato nullum erit cum remaneat aqua quae erat et antequam illam formam corporis caperet. Ideoque non possumus quidem dicere quod sensum gignat res visibilis; gignit tamen formam velut similitudinem suam quae fit in sensu cum aliquid videndo sentimus. |
2 | Sed formam corporis quod videmus et formam quae ab illa in sensu videntis fit per eundem sensum non discernimus quoniam tanta coniunctio est ut non pateat discernendi locus. Sed ratione colligimus nequaquam nos potuisse sentire nisi fieret in sensu nostro aliqua similitudo conspecti corporis. Neque enim cum anulus cerae imprimitur ideo nulla imago facta est quia non discernitur nisi cum fuerit separata. Sed quoniam post ceram separatam manet quod factum est ut videri possit, propterea facile persuadetur quod inerat iam cerae forma impressa ex anulo et antequam ab illa separaretur. Si autem liquido humori adiungeretur anulus, eo detracto nihil imaginis appareret. Nec ideo tamen discernere ratio non deberet fuisse in illo humore antequam detraheretur anuli formam factam ex anulo, quae distinguenda est ab ea forma quae in anulo est unde ista facta est quae detracto anulo non erit, quamvis illa in anulo maneat unde ista facta est. Sic sensus oculorum non ideo non habet imaginem corporis quod videtur quamdiu videtur quia eo detracto non remanet. Ac per hoc tardioribus ingeniis difficillime persuaderi potest formari in sensu nostro imaginem rei visibilis cum eam videmus, et eandem formam esse visionem. |