Augustinus, De Trinitate, 11, II 2
1 | Cum igitur aliquod corpus videmus, haec tria, quod facillimum est, consideranda sunt et dinoscenda. Primo ipsa res quam videmus sive lapidem sive aliquam flammam sive quid aliud quod videri oculis potest, quod utique iam esse poterat et antequam videretur. Deinde visio quae non erat priusquam rem illam obiectam sensui sentiremus. Tertio quod in ea re quae videtur quamdiu videtur sensum detinet oculorum, id est animi intentio. In his igitur tribus non solum est manifesta distinctio sed etiam discreta natura. |
2 | Primum quippe illud corpus visibile longe alterius naturae est quam sensus oculorum quo sibimet incidente fit visio, ipsaque visio quae quid aliud quam sensus ex ea re quae sentitur informatus apparet? Quamvis re visibili detracta nulla sit nec ulla omnino esse possit talis visio si corpus non sit quod videri queat, nullo modo tamen eiusdem substantiae est corpus quo formatur sensus oculorum cum idem corpus videtur et ipsa forma quae ab eodem imprimitur sensui, quae visio vocatur. Corpus enim a visu in sua natura separabile est; sensus autem qui iam erat in animante etiam priusquam videret quod videre posset cum in aliquid visibile incurreret, vel visio quae fit in sensu ex visibili corpore cum iam coniunctum est et videtur, sensus ergo vel visio, id est sensus non formatus extrinsecus vel sensus formatus extrinsecus, ad animantis naturam pertinet omnino aliam quam est illud corpus quod videndo sentimus, quo sensus non ita formatur ut sensus sit sed ut visio sit. Nam sensus et ante obiectum rei sensibilis nisi esset in nobis non distaremus a caecis dum nihil videmus sive in tenebris sive clausis luminibus. Hoc autem distamus quod nobis inest et non videntibus quo videre possimus, qui sensus vocatur; illis vero non inest, nec aliunde nisi quod eo carent caeci appellantur. |
3 | Itemque illa animi intentio quae in ea re quam videmus sensum tenet atque utrumque coniungit non tantum ab ea re visibili natura differt quandoquidem iste animus, illud corpus est, sed ab ipso quoque sensu atque visione quoniam solius animi est haec intentio. Sensus autem oculorum non ob aliud sensus corporis dicitur nisi quia et ipsi oculi membra sunt corporis, et quamvis non sentiat corpus exanime, anima tamen commixta corpori per instrumentum sentit corporeum et idem instrumentum sensus vocatur. Qui etiam passione corporis cum quisque excaecatur, interceptus exstinguitur, cum idem maneat animus, et eius intentio luminibus amissis non habeat quidem sensum corporis quem videndo extrinsecus corpori adiungat atque in eo viso figat aspectum, nisu tamen ipso indicet se adempto corporis sensu nec perire potuisse nec minui; manet enim quidam videndi appetitus integer sive id possit fieri sive non possit. Haec igitur tria, corpus quod videtur et ipsa visio et quae utrumque coniungit intentio, manifesta sunt ad dinoscendum non solum propter propria singulorum verum etiam propter differentiam naturarum. |