1 | Qui omnes non advertunt mentem nosse se etiam cum quaerit se sicut iam ostendimus. Nullo modo autem recte dicitur sciri aliqua res dum eius ignoratur substantia. Quapropter dum se mens novit substantiam suam novit, et cum de se certa est de substantia sua certa est. Certa est autem de se sicut convincunt ea quae supra dicta sunt. Nec omnino certa est utrum aer an ignis sit an aliquod corpus vel aliquid corporis. Non est igitur aliquid eorum. Totumque illud quod se iubetur ut noverit, ad hoc pertinet ut certa sit non se esse aliquid eorum de quibus incerta est, idque solum esse se certa sit quod solum esse se certa est. Sic enim cogitat ignem ut aerem et quidquid aliud corporis cogitat, neque ullo modo fieri posset ut ita cogitaret id quod ipsa est quemadmodum cogitat id quod ipsa non est. Per phantasiam quippe imaginariam cogitat haec omnia, sive ignem sive aerem sive illud vel illud corpus partemve ullam seu compaginem temperationemque corporis, nec utique ista omnia sed aliquid horum esse dicitur. Si quid autem horum esset, aliter id quam cetera cogitaret, non scilicet per imaginale figmentum sicut cogitantur absentia quae sensu corporis tacta sunt, sive omnino ipsa sive eiusdem generis aliqua, sed quadam interiore non simulata sed vera praesentia (non enim quidquam illi est se ipsa praesentius), sicut cogitat vivere se et meminisse et intellegere et velle se. Novit enim haec in se, nec imaginatur quasi extra se illa sensu tetigerit sicut corporalia quaeque tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat ut tale aliquid esse se putet, quidquid ei de se remanet hoc solum ipsa est. |