1 | Haec omnia qui vel corpus vel compositionem seu temperationem corporis esse mentem putant in subiecto esse volunt videri ut substantia sit aer vel ignis sive aliud aliquod corpus quod mentem putant, intellegentia vero ita insit huic corpori sicut qualitas eius ut illud subiectum sit, haec in subiecto, subiectum scilicet mens quam corpus esse arbitrantur, in subiecto autem intellegentia sive quid aliud eorum quae certa nobis esse commemoravimus. Iuxta opinantur etiam illi qui mentem ipsam negant esse corpus sed compaginem aut temperationem corporis. Hoc enim interest quod illi mentem ipsam dicunt esse substantiam in quo subiecto sit intellegentia; isti autem ipsam mentem in subiecto esse dicunt, corpore scilicet cuius compositio vel temperatio est. Unde consequenter etiam intellegentiam quid aliud quam in eodem subiecto corpore existimant? |