1 | Cum ergo verbi gratia mens aerem se putat, aerem intellegere putat, se tamen intellegere scit; aerem autem se esse non scit sed putat. Secernat quod se putat, cernat quod scit; hoc ei remaneat unde ne illi quidem dubitaverunt qui aliud atque aliud corpus esse mentem putaverunt. Neque enim omnis mens aerem se esse existimat, sed aliae ignem, aliae cerebrum, aliaeque aliud corpus et aliud aliae sicut supra commemoravi; omnes tamen se intellegere noverunt et esse et vivere, sed intellegere ad quod intellegunt referunt, esse autem et vivere ad se ipsas. Et nulli est dubium nec quemquam intellegere qui non vivat, nec quemquam vivere qui non sit. Ergo consequenter et esse et vivere id quod intellegit, non sicuti est cadaver quod non vivit, nec sicut vivit anima quae non intellegit, sed proprio quodam eodemque praestantiore modo. Item velle se sciunt neque hoc posse quemquam qui non sit et qui non vivat pariter sciunt, itemque ipsam voluntatem referunt ad aliquid quod ea voluntate volunt. Meminisse etiam se sciunt simulque sciunt quod nemo meminisset nisi esset ac viveret, sed et ipsam memoriam referimus ad aliquid quod ea meminimus. Duobus igitur horum trium, memoria et intellegentia, multarum rerum notitia atque scientia continetur; voluntas autem adest per quam fruamur eis vel utamur. Fruimur enim cognitis in quibus voluntas ipsis propter se ipsa delectata conquiescit; utimur vero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est. Nec est alia vita hominum vitiosa atque culpabilis quam male utens et male fruens, de qua re non est nunc disserendi locus. |