monumenta.ch > Augustinus > 9.13
Augustinus, De Trinitate, 10IX 12 <<<     >>> X 13

Augustinus, De Trinitate, 10, IX 13

1 Non ergo adiungat aliud ad id quod se ipsam cognoscit cum audit ut se ipsam cognoscat. Certe enim novit sibi dici, sibi scilicet quae est et vivit et intellegit. Sed est et cadaver, vivit et pecus; intellegit autem nec cadaver nec pecus. Sic ergo se esse et vivere scit quomodo est et vivit intellegentia.
Augustinus HOME

bke14.113r