monumenta.ch > Augustinus > 6. 8
Augustinus, De Trinitate, 10V 7 <<<     >>> VII 9

Augustinus, De Trinitate, 10, VI 8

1 Errat autem mens cum se istis imaginibus tanto amore coniungit ut etiam se esse aliquid huiusmodi existimet. Ita enim conformatur eis quodam modo non id exsistendo sed putando, non quo se imaginem putet sed omnino illud ipsum cuius imaginem secum habet. Viget quippe in ea iudicium discernendi corpus quod foris relinquit ab imagine quam de illo secum gerit nisi cum ita exprimuntur eaedem imagines tamquam foris sentiantur non intus cogitentur sicut dormientibus aut furentibus aut in aliqua extasi accidere solet.
Augustinus HOME

bke14.111v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik