monumenta.ch > Augustinus > 3. 6
Augustinus, De Trinitate, 10III 5 <<<     >>> IV 6

Augustinus, De Trinitate, 10, III 6

1 Quid ergo dicemus? An quod ex parte se novit, ex parte non novit? Sed absurdum est dicere non eam totam scire quod scit. Non dico: 'Totum scit,' sed: 'Quod scit tota scit.' Cum itaque aliquid de se scit quod nisi tota non potest, totam se scit. Scit autem se aliquid scientem, nec potest quidquam scire nisi tota. Scit se igitur totam.
Augustinus HOME

bke14.110v