1 | Nunc ad ea ipsa consequenter enodatius explicanda limatior accedat intentio. Ac primum quia rem prorsus ignotam amare omnino nullus potest, diligenter intuendum est cuiusmodi sit amor studentium, id est non iam scientium sed adhuc scire cupientium quamque doctrinam. Et in his quippe rebus in quibus non usitate dicitur studium solent exsistere amores ex auditu dum cuiusque pulchritudinis fama ad videndum ac fruendum animus accenditur quia generaliter novit corporum pulchritudines ex eo quod plurimas vidit, et inest intrinsecus unde approbetur cui forinsecus inhiatur. Quod cum fit non rei penitus incognitae amor excitatur cuius genus ita notum est. Cum autem virum bonum amamus cuius faciem non vidimus, ex notitia virtutum amamus quas novimus in ipsa veritate. |
2 | Ad doctrinas autem cognoscendas plerumque nos laudantium atque praedicantium accendit auctoritas, et tamen nisi breviter impressam cuiusque doctrinae haberemus in animo notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus. Quis enim sciendae verbi gratia rhetoricae ullam curam et operam impenderet nisi ante sciret eam dicendi esse scientiam? Aliquando etiam ipsarum doctrinarum fines auditos expertosve miramur et ex hoc inardescimus facultatem comparare discendo qua ad eos pervenire possimus, tamquam si litteras nescienti dicatur quandam esse doctrinam qua quisque valeat quamvis longe absenti verba mittere manu facta in silentio quae rursus ille cui mittuntur non auribus, sed oculis colligat idque fieri videat. Nonne dum concupiscit nosse quo id possit omni studio circa illum finem movetur quem iam notum tenet? Sic accenduntur studia discentium. Nam quod quisque prorsus ignorat amare nullo pacto potest. |