1 | Quid ergo? Amor non erit imago, non verbum, non genitus? Cur enim mens notitiam suam gignit cum se novit, et amorem suum non gignit cum se amat? Nam si propterea est notionis suae causa quia noscibilis est, amoris etiam sui causa est quia est amabilis. Cur itaque non utrumque genuerit difficile est dicere. Haec enim quaestio etiam de ipsa summa trinitate, omnipotentissimo creatore deo, ad cuius imaginem homo factus est solet movere homines quos veritas dei per humanam locutionem invitat ad fidem, cur non spiritus quoque sanctus a patre deo genitus vel creditur vel intellegitur, ut filius etiam ipse dicatur. |
2 | Quod nunc in mente humana utcumque vestigare conamur ut ex inferiore imagine in qua nobis familiarius natura ipsa nostra quasi interrogata respondet exercitatiorem mentis aciem ab inluminata creatura ad lumen incommutabile dirigamus; si tamen veritas ipsa persuaserit, sicut dei verbum filium esse nullus christianus dubitat, ita caritatem esse spiritum sanctum. Ergo ad illam imaginem quae creatura est, hoc est ad rationalem mentem diligentius de hac re interrogandam considerandamque redeamus ubi temporaliter exsistens nonnullarum rerum notitia quae ante non erat, et aliquarum rerum amor quae antea non amabantur, distinctius nobis aperit quid dicamus quia et ipsi locutioni temporaliter dirigendae facilior est ad explicandum res quae in ordine temporum comprehenditur. |