monumenta.ch > Augustinus > 11.15
Augustinus, De Trinitate, 9X 15 <<<     >>> XII 17

Augustinus, De Trinitate, 9, XI 15

1 Habet ergo animus nonnullam speciei notae similitudinem sive cum ea placet sive cum eius privatio displicet. Quocirca in quantum deum novimus similes sumus, sed non ad aequalitatem similes quia nec tantum eum novimus quantum ipse se. Et quemadmodum cum per sensum corporis discimus corpora fit aliqua eorum similitudo in animo nostro quae phantasia memoriae est (non enim omnino ipsa corpora in animo sunt cum ea cogitamus sed eorum similitudines, itaque cum eas pro illis approbamus erramus; error est namque pro alio alterius approbatio; melior est tamen imaginatio corporis in animo quam illa species corporis in quantum haec in meliore natura est, id est in substantia vitali sicuti est animus), ita cum deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus antequam nossemus maximeque cum eadem notitia etiam placita digneque amata verbum est fitque aliqua dei similitudo illa notitia, tamen inferior est qui in inferiore natura est; creatura quippe animus, creator autem deus. Ex quo colligitur quia cum se mens ipsa novit atque approbat sic est eadem notitia verbum eius ut ei sit par omnino et aequale atque identidem quia neque inferioris essentiae notitia est sicut corporis neque superioris sicut dei. Et cum habeat notitia similitudinem ad eam rem quam novit, hoc est cuius notitia est, haec habet perfectam et aequalem qua mens ipsa quae novit est nota. Ideoque et imago et verbum est quia de illa exprimitur cum cognoscendo eidem coaequatur, et est gignenti aequale quod genitum est.
Augustinus HOME

bke14.106v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik