1 | Recte ergo quaeritur utrum omnis notitia verbum an tantum amata notitia. Novimus enim et ea quae odimus, sed nec concepta nec parta dicenda sunt animo quae nobis displicent. Non enim omnia quae quoquo modo tangunt concipiuntur, ut tantum nota sint non tamen verba dicantur ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur verba quae spatia temporum syllabis tenent sive pronuntientur sive cogitentur; aliter omne quod notum est verbum dicitur animo impressum quamdiu de memoria proferri et definiri potest, quamvis res ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum quod genus verbi accipiendum est quod ait apostolus: Nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in spiritu sancto; cum secundum aliam verbi notionem dicant hoc et illi de quibus ipse dominus ait: Non omnis qui mihi dicit: Domine, domine, intrabit in regnum caelorum. |
2 | Verumtamen cum et illa quae odimus recte displicent recteque improbantur, approbatur eorum improbatio et placet et verbum est. Neque vitiorum notitia nobis displicet sed ipsa vitia. Nam placet mihi quod novi et definio quid sit intemperantia, et hoc est verbum eius. Sicuti sunt in arte nota vitia, et recte approbatur eorum notitia cum discernit cognitor speciem privationemque virtutis sicut aiere et negare et esse et non esse; attamen virtute privari atque in vitium deficere damnabile est. Et definire intemperantiam verbumque eius dicere pertinet ad artem morum; esse autem intemperantem ad id pertinet quod illa arte culpatur. Sicut nosse ac definire quid sit soloecismus pertinet ad artem loquendi; facere autem vitium est quod eadem arte reprehenditur. Verbum est igitur quod nunc discernere et insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens novit et amat, iungitur ei amore verbum eius. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore est et amor in verbo et utrumque in amante atque dicente. |